- HYACINTHUS Flos
- HYACINTHUS Floslugubres notas foliis praefert, et ex duplici fabula funus ostentat: altera, quae sanguine Aiacis florem asserit editum, cuius et nomen foliis inscriptum praefert, venis, quae per illum discurrunt, linearum ductu literas illas αἲ αἲ efficientibus; altera, quae notas esse luctus narrat, ob Hyacinthi, dilecti Apollini pvers, de quo supra, interitum. Plin. l. 21. c. XI. Unde inter inscriptos flores recensetur, de quibus vide C. Paschal. Coron. l. 3. c. 10. Sed quis ille flos, plerique ignorant: nec mirum, apud Maronem a pastore pastori hanc quaestionem pro inexplicabili propositam, notis illis versibus, Ecl. 3. v. 106.Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,Nascantur flores inscripti nomina Regum.Ubi poeta ad florem hunc et Aiacem alludit, de industria mentem, dicendo Reges et quibus in terris, obscuraus. Si quis enim putat, eum esse Hyacinthum, qui vulgo sic vocatur, quique sub hoc nomine a Dioscoride describitur, totâ viâ viâ errat. Nec enim in illo discur rentes illae venae, nec lilii instar, nec ruber seu niger color, qui atrae saturataeque purpurae est, quae omnia poetae suo Hyacintho tribuunt, reperiuntur: sed ut plurimum coloris ex caeruleo pallisi, vel ex cineraceo purpurascentis est, ad lilii formam neutiquam accedens, Potius itaque aliis cosmosandalum, Hyacinthus ille fabularis vetustissimorum Graecorum; Salmas. Romanorum gladiolus est, seu vaccinium, ξυρίδος nomine Dioscoridi descriptum, quo Chymici ad tingendas vitreas gemmas, Galli ad hysginum inficiendum, Romani mangones ad tardandam ac coercendam venalium pubertatem, utebantur, uti plutibus rem hanc persequeitur ad Solin. p. 1222. et seqq. Certe et ex ὑακἰνθιον, vacindium primo, inde vacinium esse factum videtur, Idem p. 292. Fuit autem flos hic praecipuae inter coronarios olim nobilitatis, cuius laudes Bion carmine et Nicander integro libro, sed qui periêre ambo, descripsisse leguntur. Et licet in luctu natus, ob hilarem ramen speciem, quâ provenit (suave rubens hinc proprio epitheto poetis cognominatus) hilaritatis est et animi soluti index in corollam plexus, apud Anacreontem. Sic hyacintho florente redimitae virgines choreas instituunt, apud Theocrit. Idyll. IH. Eodem Musas veneratur Virg. Cir. et praesidem earum Apollinem Ecl. 3. Homer. inter lectissimos et odoratissimos flores, quos Iovi et Iunoni tellus substravit Il. ξ. etiam hunece recenset: In Cereris quoque Sacris, coronas huiusmodi, Chthoniis diebus Festis adhibitas, docet Paus. ut alia omittam. Vicissim vero, quia luctus indices notas praefert, hinc fortasse mos manavit hyacinthis sepulchra spargendi, indigitatus Prop. l. 4. Eleg. 7. v. 33.Hoc etiam grave erat, nullâ mercede hyacinthosInsicere et fracto busta piare cado etc.Miscebatur omnibus floribus vernis: violae, serpyllo, croco, rosae, apud Theocrit. Id. 18. loto et croco, apud Homer. d. l. amarantho, apud Ovid. Fast. l. 4. narcisso, croco, aci, myrtae, l. 5. etc. Vide C. Paschal. Coron. l. 3. c. 10. Et supra passim. Alius est Hyacinthus flos, quem sic describit Franc. Pomey, Hyacinthus, Tuberosae persimilis, flores effert e tubulatis angustus, in calathi formam repandos, lilii divisurâ per oram reflexos, a medto plerumque, nonnumquam etiam ab imo caule, ad summum, nunc per ambitum, modo densatâ, modo rarâ serie, digestos omnium sere colorum, Descript. divers. Hinc Hyacinthinus, primo quod ex Hyacimbo flore, inde quidquid speciosum ac pulchrum est. Sic capillitium formosum ὑακινθἰνας τρίχας, hyacinthinos capillos, vocat Lucian. de Imag. aliique passim, ut videre est supra, ubi de Coma Hyacinthina. Et Catull. formam Iuliae hyacinthinae pulchritudini assimilat, Epithal. Iul. et Manl. Carm. 61. v. 93. Quo factum, ut originem vocia nonnulli ex ἴος, solus, et Attico κυν´θος, flos, quasi solus flos, vel ex ἴον et Κυν´θιος, quasi viola Apollinis, arcessant etc. De colore supra dictum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.